- NEHUSTAN
- NEHUSTAN2. Regum c. 18. v. 4. ubi de Ezechia Rege Ipse amovit excelsa fregitque statuas et excidit lucum: contudit etiam serpentem aeneum, quem fecerat Mose, co quod usque ad dies illos adolerent ei Israelitae, quem vocavit Nechuschthanem: denotat, aeneum opus, quod nomen serpenti huic per contemptum inditum a pio Rege, ut hôc pactô Israelitis idolatriam, quam hactenus circa eum exercuerant, exprobraret, atque pectoribus eorum penitus eliminaret. Vide infra Phunon. Historia eius a Mose erecti habetur Numer. c. 21. v. 4---10. Murmure enim populi coortô, ex longinqui itineris taedio, cum nec panis, nec aqua, amplius supereslet, ac caelestis mannae fastidium cos caperet, immissis serpentibus, quorum in deserto illo magna copiaerat, punitisunt: qui Gap desc: Hebrew et presteres, aut potius hydri vel chersydri fuisse videntur. Mirabilius autem poenae remedium fuit. Dum erectâ aeneâ serpentis imagine; five, ut illa longe in castris refulgeret, sive ut serperntum rutilantem in Sole pellem imitaretur: quicumque serpentum morsu virus traxerant, câ aspectâ sunt sanati. Qua in re insignis imago crucifixionis Christi fuit, ut ipse SERVATOR explicat, Ioh. c. 3. v. 14. et c. 12. v. 32. Vide quoque Esaiae c. 11. v. 10. In quo tamen disquirendum, an Serpens ipse figuram Christi gesserit (quod plurimis placet;) an vero ille Serpentem antiquum potius significaverit; qui, venenô omni exutô, in cruce Christi palam exponendus et ostentui habendus foret, Coloss. c. 2. v. 15. ut praecipua figuratio in erectione serpentisfuerit; qui, a Mose in oblongo ligno suspensus, Christi in Cruce exaltationem vi itidem legis ac maledictionis Mosaicae factam, adumbrabat; quâ pariter sanarentur illi, qui letaliter a veteri serpente icti fidei oculos ad Christum intenderent, istoque in visu inconnivô aspectu haererent etc. Hic itaque serpens, quem non externô aspectu, sed fide potius et animi visu, contingere necesse erat; quique non ipse saucios sanabat, sed Dei verbum, fide acceptum: lapsu saeculorum morumque Populi ad Idololatriam nimium quam proni, tandem divinis ab eo honoribus affectus est: quam abominandam superstitionem sustulit Ezechias, verôque ei nomine impositô, miserum popellum. non Numen eum esse, sed id quod erat, aeneum opus, docuit. Vide Burmannum Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.